Epistola B. Pauli ad Romanos*

Caput 8: Versus 32

Tradidit.Dicitur hoc quia Pater tradidit Filium, verum auctor calicis hujus est etiam ipse qui bibit. Unde Apostolus:Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobisEphes. 5.. Si ergo Pater Filium tradidit, et Filius seipsum, Judas quid fecit? Pater tradendo Filium, bene fecit; Filius tradendo seipsum, bene fecit; Judas tradendo magistrum pro avaritia, male fecit. Non enim quod nobis praestitum est de passione Christi, malitiae Judae deputabitur; habebit ille mercedem malitiae, Christus laudem gratiae.Omnia.Minus est nobis omnia dare, quam nostri causa morti Christum tradere. Itaque omnia superiora, scilicet Deus trinitas, nostra sunt ad videndum sive fruendum. Aequalia, scilicet angeli quibus aequabimur in futuro ad convivendum, modo vero sumus inferiores. Inferiora quoque nostra sunt ad dominandum. Et similiter quaedam etiam superiora, ut sublimes angeli, et universa ministeria coelestia Dei nostra sunt, non dominio, sed usu; sicut res Domini, famulorum sunt; ad victum, scilicet vel ornamentum vel aliud hujusmodi.
(* Traductions européennes)